monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, VI <<<     >>> VIII

Caput VII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Merito illi in caelestibus sedibus constituti inmortales et beati, qui creatoris sui participatione congaudent, cuius aeternitate firmi, cuius veritate certi, cuius munere sancti sunt, quoniam nos mortales et miseros, ut inmortales beatique simus, misericorditer diligunt, nolunt nos sibi sacrificari, sed ei, cuius et ipsi nobiscum sacrificium se esse noverunt.
2 Cum ipsis enim sumus una civitas Dei, cui dicitur in psalmo: "Gloriosissima dicta sunt de te, civitas Dei"; cuius pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur. De illa quippe superna civitate, ubi Dei voluntas intellegibilis atque incommutabilis lex est, de illa superna quodam modo curia (geritur namque ibi cura de nobis) ad nos ministrata per angelos sancta illa scriptura descendit, ubi legitur: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino soli.
3 Huic scripturae, huic legi, praeceptis talibus tanta sunt adtestata miracula, ut satis appareat, cui nos sacrificari velint inmortales ac beati, qui hoc nobis volunt esse quod sibi.